- CICONES
- CICONESpopuli Thraciae, iurta Hebrum, quos Ulysses post dirutam Troiam ventis co adactus debellavit, corumque urbem Ismarum diripuit, paucis ex sociis amissis. Ovid. l. 15. Met. v. 313. mita quaedam de fluvio corum prodit:Flumen habent Ciconer, quod potum saxea redditViscera, quod teclis inducit marmora rebus.Apud eos Orpheus, obsceni concubitus inventor, a Bacchis dicitur laceratus. Virg. l. 4. Georg. v. 520.----- Spretae Ciconum quô munere matresInter sacra Deûm, nocturnique orgia Bacchi,Discerptum late iuvenem sparsêre per agras.Quod autem ait, Orpheum obsceni concubitus auctorem fuisse, παιδεραςτίαν intelligit. Ovid. l. 10. Met. v. 83.Ille etlam Thracum populis fuit auctor, amoremIn teneros transferre mares. -----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.